De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Non sustineo illum deserere, cui dedi vitam, quem e periculo eripui. Rogat me, ut causam suam contra homines gratiosos agam ; nolo, sed quid faciam ? Iam illi semel, iterum adfui." Non vides inesse isti rei propriam quandam vim, quae nos dare beneficia cogit, primum quia oportet, deinde quia dedimus ?

Cui initio ratio non fuisset praestandi aliquid, ei praestamus ob hoc, quia praestitimus ; adeoque ad beneficia nos non impellit utilitas, ut inutilia tueri ac

fovere perseveremus sola beneficii caritate, cui etiam infeliciter dato indulgere tam naturale est quam liberis pravis.

Idem isti gratiam referre ipsos fatentur, non quia honestum est, sed quia utile. Quod non esse ita minore opera probandum est, quia, quibus argumentis collegimus beneficium dare per se rem expetendam esse, isdem etiam hoc colligimus.