De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Non lucrum ex beneficio capto, non voluptatem, non gloriam ; uni placere contentus in hoc dabo, ut quod oportet faciam. Quod oportet autem non est sine electione. Quae qualis futura sit, interrogas ? Eligam virum integrum, simplicem, memorem, gratum, alieni abstinentem, sui non avare tenacem, benevolum ; hunc ego cum elegero, licet nihil illi fortuna tribuat, ex quo referre gratiam possit, ex sententia gesta res erit.

Si utilitas me et sordida computatio liberalem facit, si nulli prosum, nisi ut in vicem ille mihi prosit, non dabo beneficium proficiscenti in diversas longinquasque regiones, afuturo semper ; non dabo sic adfecto, ut spes ei nulla sit convalescendi ; non dabo ipse deficiens, non enim habeo recipiendi tempus.

Atqui ut scias rem per se expetendam esse bene facere, advenis modo in nostrum delatis portum, statim abituris, succurrimus ; ignoto naufrago navem, qua revehatur, et damus et struimus. Discedit ille vix satis noto salutis auctore et numquam amplius in conspectum nostrum reversurus debitores nobis deos delegat precaturque, illi pro se gratiam referant ; interim nos iuvat sterilis

beneficii conscientia. Quid ?

cum in ipso vitae fine constitimus, cum testamentum ordinamus, non beneficia nihil nobis profutura dividimus ? Quantum temporis consumitur, quam diu secreto agitur, quantum et quibus demus ! Quid enim interest, quibus demus a nullo recepturi ?

Atqui numquam diligentius damus, numquam magis iudicia nostra torquemus, quam ubi remotis utilitatibus solum ante oculos honestum stetit, tam diu officiorum mali iudices, quam diu illa depravat spes ac metus et inertissimum vitium, voluptas. Ubi mors interclusit omnia et ad ferendam sententiam incorruptum iudicem misit, quaerimus dignissimos, quibus nostra tradamus, nec quicquam cura sanctiore componimus, quam quod ad nos non pertinet. At mehercules tunc magna voluptas subit cogitantem :

" Hunc ego locupletiorem faciam, et huius dignitati adiectis opibus aliquid splendoris adfundam." Si non damus beneficia nisi recepturi, intestatis moriendum sit !