De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

In electione nihil minus quam hoc, quod tu existimas, spectabo, a quo recepturus sim ; elige enim eum, qui gratus, non qui redditurus sit, saepe autem et non redditurus gratus est et ingratus,[*]( est et ingratus commonly added. ) qui reddidit.

Ad animum tendit aestimatio mea ; ideo locupletem sed

indignum praeteribo, pauperi viro bono dabo ; erit enim in summa inopia gratus et, cum omnia illi deerunt, supererit animus.

Non lucrum ex beneficio capto, non voluptatem, non gloriam ; uni placere contentus in hoc dabo, ut quod oportet faciam. Quod oportet autem non est sine electione. Quae qualis futura sit, interrogas ? Eligam virum integrum, simplicem, memorem, gratum, alieni abstinentem, sui non avare tenacem, benevolum ; hunc ego cum elegero, licet nihil illi fortuna tribuat, ex quo referre gratiam possit, ex sententia gesta res erit.