De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
" Quid consequar," inquit, " si hoc fortiter, si hoc grate fecero ? " Quod feceris ; nihil tibi extra promittitur. Si quid commodi forte obvenerit, inter accessiones numerabis.
Rerum honestarum pretium in ipsis est. Si honestum per se expetendum est, beneficium autem honestum est, non potest alia eius condicio esse, cum eadem natura sit. Per se autem expetendum esse honestum saepe et abunde probatum est.In hac parte nobis pugna est cum Epicureis, delicata et umbratica turba in convivio suo philosophantium, apud quos virtus voluptatum ministra est, illis paret, illis deservit, illas supra se videt. " Non est," inquis, " voluptas sine virtute."