De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Rationes autem multae mihi occurrunt, propter quas crimen hoc in legem cadere non debeat. Primum omnium pars optima beneficii periit, si actio sicut certae pecuniae aut ex conducto et locato datur. Hoc enim in illo speciosissimum est, quod dedimus vel perdituri, quod totum permisimus accipientium arbitrio ; si appello, si ad iudicem voco, incipit non beneficium esse, sed creditum.

Deinde cum res honestissima sit referre gratiam, desinit esse honesta, si necessaria est ; non magis enim laudabit quisquam gratum hominem, quam eum, qui depositum reddidit aut, quod debebat, citra iudicem solvit.