De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Hoc tam invisum vitium an impunitum esse debeat, quaeritur, et an haec lex, quae in scholis exercetur, etiam in civitate ponenda sit, qua ingrati datur actio ; quae videtur aequa omnibus. " Quidni ? cum urbes quoque urbibus, quae praestitere, exprobrent et in[*]( in added by Gruter. ) maiores collata a posteris exigant."

Nostri maiores, maximi scilicet viri, ab hostibus tantum res repetierunt

, beneficia magno animo dabant, magno perdebant; excepta Macedonum gente non est in ulla data adversus ingratum actio. Magnumque hoc argumentum est dandam non fuisse, quia adversus maleficium omne consensimus, et homicidii, veneficii, parricidii, violatarum religionum aliubi atque aliubi diversa poena est, sed ubique aliqua, hoc frequentissimum crimen nusquam punitur, ubique improbatur. Neque absolvimus illud, sed eum difficilis esset incertae rei aestimatio, tantum odio damnavimus et inter ea reliquimus, quae ad iudices deos mittimus.

Rationes autem multae mihi occurrunt, propter quas crimen hoc in legem cadere non debeat. Primum omnium pars optima beneficii periit, si actio sicut certae pecuniae aut ex conducto et locato datur. Hoc enim in illo speciosissimum est, quod dedimus vel perdituri, quod totum permisimus accipientium arbitrio ; si appello, si ad iudicem voco, incipit non beneficium esse, sed creditum.

Deinde cum res honestissima sit referre gratiam, desinit esse honesta, si necessaria est ; non magis enim laudabit quisquam gratum hominem, quam eum, qui depositum reddidit aut, quod debebat, citra iudicem solvit.