De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Iam tempus est quaedam ex nostra, ut ita dicam, moneta proferre. Qui id beneficium dedit, quo est aliquid melius, potest vinci. Pater dedit filio vitam, est autem aliquid vita melius ; ita pater vinci potest, quia dedit beneficium, quo est aliquid melius.

Etiamnunc, qui dedit alicui vitam, si et semel et iterum liberatus est mortis periculo, maius accepit beneficium quam dedit. Pater autem vitam dedit potest ergo, si saepius periculo mortis liberatus a filio

fuerit, maius beneficium accipere quam dedit.

Qui beneficium accipit, maius accipit, quo magis eo indiget. Magis autem indiget vita, qui vivit, quam qui natus non est, ut qui ne indigere quidem omnino possit ; maius ergo beneficium accipit pater, si vitam a filio accipit, quam filius a patre, quod natus est.

" Patris beneficia vinci a filii beneficiis non possunt. Quare ? Quia vitam accepit a patre, quam nisi accepisset, nulla dare beneficia potuisset." Hoc commune est patri eum omnibus, qui vitam alicui dederunt ; non potuissent enim referre gratiam, nisi vitam accepissent. Ergo nec medico gratia in maius referri potest (solet enim et medicus vitam dare), nec nautae, si naufragum sustulit. Atqui et horum et aliorum, qui aliquo modo nobis vitam dederunt, beneficia vinci possunt ; ergo et patrum possunt.

Si quis mihi beneficium dedit, quod multorum beneficiis adiuvandum esset, ego autem illi beneficium dedi id, quod nullius egeret adiutorio, maius dedi quam accepi. Pater filio vitam dedit perituram, nisi multa accessissent, quae illam tuerentur ; filius patri si dedit vitam, dedit eam, quae nullius desideraret auxilium in hoc, ut permaneret ; ergo maius beneficium accepit a filio pater, qui vitam accepit, quam ipse illi dedit.