De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Deinde, cum quaeramus, non quis filius patri maiora beneficia reddiderit, quam a patre acceperat, sed an aliquis possit maiora reddere, etiam si, quae rettuli, exempla nondum satis faciunt nec beneficia parentium suorum superiaciunt, capit tamen hoc natura, quod nondum ulla aetas tulit. Si singula paternorum meritorum magnitudinem exsuperare non possunt, plura in unum congesta superabunt.

Servavit in proelio patrem Scipio et praetextatus in hostes ecum concitavit. Parum est, quod, ut perveniret ad patrem, tot pericula maximos duces eum maxime prementia contempsit, tot oppositas difficultates, quod ad primam pugnam exiturus tiro per

veteranorum corpora cucurrit, quod annos suos transiluit ?

Adice, ut idem patrem reum defendat et conspirationi inimicorum potentium eripiat, ut alterum illi consulatum ac tertium aliosque honores etiam consularibus concupiscendos congerat, ut pauperi raptas belli iure opes tradat et, quod est militaribus viris speciosissimum, divitem illum spoliis etiam hostilibus faciat.

Si adhuc parum est, adice, ut provincias et extraordinaria imperia continuet, adice, ut dirutis maximis urbibus Romani imperii sine aemulo ad ortus occasusque venturi defensor et conditor maiorem nobilitatem nobili viro adiciat, dici Scipionis patrem ! Dubium est, quin generandi vulgare beneficium vicerit eximia pietas et virtus ipsi urbi nescio utrum maius praesidium adferens an decus ?

Deinde, si hoc parum est, finge aliquem tormenta patris discussisse, finge in se transtulisse. Licet tibi, in quantum velis, extendere beneficia filii, cum paternum munus et simplex sit et facile et danti voluptarium, quod necesse est ille multis dederit, etiam quibus dedisse se nescit, in quo consortem habet, in quo spectavit legem, patriam, praemia patrum, domus ac familiae perpetuitatem, omnia potius quam eum, cui dabat. Quid ?