De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Servum vocas quemquam tu ? Quo tandem ab istis gerulis raperis cubile istud tuum circumferentibus ? Quo te penulati in militum quidem non vulgarem cultum subornati, quo, inquam, te isti efferunt ? Ad ostium alicuius ostiarii, ad hortos alicuius, ne ordinarium quidem habentis officium ; et deinde negas tibi a servo tuo beneficium dari posse, cui osculum alieni servi beneficium est ? Quae est tanta animi discordia ?

Eodem tempore servos despicis et colis, imperiosus intra limen atque impotens, humilis foris et tam contemptus quam contemnens. Neque enim ulli magis abiciunt animos, quam qui improbe tollunt, nullique ad calcandos alios paratiores, quam qui contumelias facere accipiendo didicerunt.

Dicenda haec fuerunt ad contundendam insolentiam hominum ex fortuna pendentium vindicandumque ius beneficii dandi servis, ut filiis quoque vindicaretur. Quaeritur enim, an aliquando, liberi

maiora beneficia dare parentibus suis possint, quam acceperint.

Illud conceditur multos filios maiores potentioresque extitisse quam parentes suos ; aeque et illud meliores fuisse. Quod si constat, potest fieri, ut meliora tribuerint, cum et fortuna illis maior esset et melior voluntas.

" Quidquid," inquit, " est, quod det patri filius, utique minus est, quia hanc ipsam dandi facultatem patri debet. Ita numquam beneficio vincitur, cuius beneficium est ipsum, quod vincitur." Primum quaedam initium ab aliis trahunt et tamen initiis suis maiora sunt ; nec ideo aliquid non est maius eo, quo coepit, quia non potuisset in tantum procedere, nisi coepisset.

Nulla non res principia sua magno gradu transit. Semina omnium rerum causae sunt et tamen minimae partes sunt eorum, quae gignunt. Adspice Rhenum, adspice Euphraten, omnes denique inclutos amnes. Quid sunt, si illos illic, unde effluunt, aestimes ? Quidquid est, quo timentur, quo nominantur, in processu paraverunt.