De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Sub divo Augusto nondum hominibus verba sua periculosa erant, iam molesta. Rufus, vir ordinis senatorii, inter cenam optaverat, ne Caesar salvus rediret ex ea peregrinatione, quam parabat; et adiecerat idem omnes et tauros et vitulos optare. Fuerunt, qui illa diligenter audirent. Ut primum diluxit, servus, qui cenanti ad pedes steterat, narrat, quae inter cenam ebrius dixisset, et hortatur, ut Caesarem occupet atque ipse se deferat.

Usus consilio descendenti Caesari occurrit et, cum malam mentem habuisse se pridie iurasset, id ut in se et in filios suos redderet, optavit et Caesarem, ut ignosceret sibi rediretque in gratiam secum, rogavit.

Cum dixisset se Caesar facere : " Nemo," inquit, " credet

te mecum in gratiam redisse, nisi aliquid mihi donaveris," petitque non fastidiendam etiam a propitio summam et impetravit. Caesar ait : " Mea causa dabo operam, ne umquam tibi irascar !

" Honeste fecit Caesar, quod ignovit, quod liberalitatem clementiae adiecit. Quicumque hoc audierit exemplum, necesse est Caesarem laudet, sed cum servum ante laudaverit. Non expectas, ut tibi narrem manu missum, qui hoc fecerat. Nec tamen gratis : pecuniam pro libertate eius Caesar numeraverat.