De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

In tanta confusione captae civitatis eum sibi quisque consuleret, omnes ab illa praeter transfugas fugerunt ; at hi, ut ostenderent, quo animo facta esset prior illa transitio, a victoribus ad captivam transfugerunt personam parricidarum ferentes ; quod in illo beneficio maximum fuit, tanti iudicaverunt, ne domina occideretur, videri dominam occidisse. Non est, mihi crede, non dico[*]( non dico O, Préchac : condicio Hosius. ) servilis, sed vilis[*]( sed vilis added by Préchac. ) animi egregium factum fama sceleris emisse.

Vettius, praetor Marsorum, ducebatur ad Romanum imperatorem ; servus eius gladium militi illi ipsi, a quo trahebatur, eduxit et primum dominum occidit, deinde : " Tempus est," inquit, " me et mihi consulere ! iam dominum manu misi," atque ita traiecit se uno ictu. Da mihi quemquam, qui magnificentius dominum servaverit.