De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Deinde alia condicio parentium est, qui beneficia, quibus dederunt, dant nihilo minus daturique sunt, nec est periculum, ne dedisse ipsos mentiantur. In ceteris quaeri debet, non tantum an receperint, sed an dederint, horum in confesso merita sunt, et, quia utile est iuventuti regi, imposuimus illi quasi domesticos magistratus, sub[*]( sub GMP, Hosius : sed NR : scilicet Préchac. ) quorum custodia contineretur.[*]( et quia contineretur placed by Gertz after potestas fuit § 1 : bracketed by Préchac. )

Deinde omnium parentium unum erat beneficium, itaque aestimari semel potuit ; alia diversa sunt, dissimilia, infinitis inter se intervallis distantia; itaque sub nullam regulam cadere potuerunt, cum aequius esset omnia relinqui quam omnia aequari.

Quaedam magno dantibus constant, quaedam accipientibus magna sunt, sed gratuita tribuentibus. Quaedam amicis data sunt, quaedam ignotis ; plus est, quamvis idem detur, si ei datur, quem nosse a beneficio tuo incipis. Hic auxilia tribuit, ille ornamenta, ille solacia.

Invenies, qui nihil putet esse iucundius, nihil maius quam habere, in quo calamitas adquiescat; invenies rursus, qui dignitati suae, quam securitati consuli malit ; est, qui plus ei debere se iudicet, per quem tutior est, quam ei, per quem honestior. Proinde ista maiora aut minora erunt, prout fuerit iudex aut huc aut illo inclinatus animo.