De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Itaque attende, iam intellegis nihil me, quod opinio tua refugiat, dicere. Illi beneficio, quod actio perficit, relata gratia est, si illud benevole excipimus ; illud alterum, quod re continetur, nondum reddidimus, sed volemus reddere. Voluntati voluntate satis fecimus ; rei rem debemus. Itaque, quamvis rettulisse illum gratiam dicamus, qui beneficium libenter accipit, iubemus tamen et simile aliquid ei, quod accepit, reddere.

A consuetudine quaedam, quae dicimus, abhorrent, deinde alia via ad consuetudinem redeunt. Negamus

iniuriam accipere sapientem, tamen, qui illum pugno percusserit, iniuriarum damnabitur ; negamus stulti quidquam esse, et tamen eum, qui rem aliquam stulto surripuit, furti condemnabimus ; insanire omnes dicimus, nec omnes curamus elleboro ; his ipsis, quos vocamus insanos, et suffragium et iuris dictionem committimus.

Sic dicimus eum, qui beneficium bono animo accipit, gratiam rettulisse, nihilo minus illum in aere alieno relinquimus gratiam relaturum, etiam cum rettulit. Exhortatio est illa, non infitiatio beneficii, ne[*]( beneficii ne added by Gertz. ) beneficia timeamus, ne ut intolerabili sarcina pressi deficiamus animo. " Bona mihi donata sunt et fama defensa, detractae sordes, spiritus servatus[*]( servatus added by Haase. ) et libertas spiritu potior. Et quomodo referre gratiam potero ? Quando ille veniet dies, quo illi animum meum ostendam ?

" Hic ipse est, quo ille suum ostendit ! Excipe beneficium, amplexare, gaude, non quod accipias, sed quod reddas debiturusque sis ; non adibis tam magnae rei periculum, ut casus ingratum facere te possit. Nullas tibi proponam difficultates, ne despondeas animum, ne laborum ac longae servitutis expectatione deficias ; non differo te, de praesentibus fiat. Numquam eris gratus, nisi statim es.

Quid ergo facies ? Non arma sumenda sunt : at fortasse

erunt. Non maria emetienda : fortasse etiam ventis minantibus solves. Vis reddere beneficium ? Benigne accipe ; rettulisti gratiam, non ut solvisse te putes, sed ut securior debeas.