De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Omnibus his vehementius et importunius malum est invidia, quae nos inquietat, dum comparat :

" Hoc mihi praestitit, sed illi plus, sed illi maturius " ; et deinde nullius causam agit, contra omnes sibi favet. Quanto est simplicius, quanto prudentius beneficium acceptum augere, scire neminem tanti ab alio, quanti a se ipso aestimari !

" Plus accipere debui, sed illi facile non fuit plus dare ; in multos dividenda liberalitas erat ; hoc initium est, boni consulamus et animum eius grate excipiendo evocemus ; parum fecit, sed saepius faciet ; illum mihi praetulit, et me multis; ille non est mihi par virtutibus nec officiis, sed habuit suam Venerem ; querendo non efficiam, ut maioribus dignus sim, sed ut datis indignus. Plura illis hominibus turpissimis data sunt ; quid ad rem ? Quam raro fortuna iudicat ! Cotidie querimur malos esse felices ;

saepe, quae agellos pessimi cuiusque transierat, optimorum virorum segetem grando percussit ; fert sortem suam quisque ut in ceteris rebus ita in amicitiis."