De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Videndum est nunc, quid maxime faciat ingratos. Facit aut nimius sui suspectus et insitum mortalitati vitium se suaque mirandi aut aviditas aut invidia.

Incipiamus a primo. Nemo non benignus est sui iudex. Inde est, ut omnia meruisse se existimet et in solutum accipiat nec satis suo pretio se aestimatum putet. " Hoc mihi dedit, sed quam sero, sed post quot labores ! Quanto consequi plura potuissem, si illum aut illum aut me[*]( aut me, O, Préchac : ita me Hosius after Feldmann. ) colere maluissem ! Non hoc speraveram; in turbam coniectus sum. Tam exiguo dignum me iudicavit ? Honestius praeteriri fuit."

Cn. Lentulus augur, divitiarum maximum exemplum, antequam illum libertini pauperem facerent, hic, qui quater milies sestertium suum vidit (proprie dixi ; nihil enim amplius quam vidit), ingenii fuit sterilis, tam pusilli quam animi. Cum

esset avarissimus, nummos citius emittebat quam verba : tanta illi inopia erat sermonis.