De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

His atque eiusmodi vocibus id agamus, ut voluntas nostra non lateat, sed aperiatur et luceat. Verba cessent licet : si, quemadmodum debemus, adfecti

sumus, conscientia eminebit in vultu.

Qui gratus futurus est, statim, dum accipit, de reddendo cogitet. Chrysippus quidem ait illum velut in certamen cursus compositum et carceribus inclusum opperiri debere tempus suum, ad quod velut dato signo prosiliat ; et quidem magna illi contentione opus est, magna celeritate, ut consequatur antecedentem.

Videndum est nunc, quid maxime faciat ingratos. Facit aut nimius sui suspectus et insitum mortalitati vitium se suaque mirandi aut aviditas aut invidia.

Incipiamus a primo. Nemo non benignus est sui iudex. Inde est, ut omnia meruisse se existimet et in solutum accipiat nec satis suo pretio se aestimatum putet. " Hoc mihi dedit, sed quam sero, sed post quot labores ! Quanto consequi plura potuissem, si illum aut illum aut me[*]( aut me, O, Préchac : ita me Hosius after Feldmann. ) colere maluissem ! Non hoc speraveram; in turbam coniectus sum. Tam exiguo dignum me iudicavit ? Honestius praeteriri fuit."