De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Sunt quaedam nocitura impetrantibus, quae non dare sed negare beneficium est ; aestimabimus itaque utilitatem potius quam voluntatem petentium. Saepe enim noxia concupiscimus, nec dispicere, quam perniciosa sunt, licet, quia iudicium interpellat adfectus ; sed cum subsedit cupiditas, cum impetus ille flagrantis animi, qui consilium fugat, cecidit, detestamur perniciosos malorum munerum auctores.

Ut frigidam aegris negamus et lugentibus ac sibi iratis ferrum, ut amentibus, quidquid contra se usurus ardor petit, sic omnino,[*]( omnino Préchac after Gertz: omnium N, Hosius : omnia most editors. ) quae nocitura sunt, impense ac summisse,non numquam etiam miserabiliter rogantibus perseverabimus non dare. Cum initia beneficiorum suorum spectare tum etiam exitus decet et ea dare, quae non tantum accipere, sed etiam accepisse delectet. Multi sunt, qui dicant :

" Scio hoc illi non profuturum, sed quid faciam ? Rogat, resistere precibus eius non possum ; viderit : de se, non de me queretur." Falsum est : immo de te et merito quidem; cum ad mentem bonam redierit, cum accessio illa, quae animum inflammabat, remiserit,

quidni eum oderit, a quo in damnum ac periculum suum adiutus est ?