De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Iam rapta spargere, sparsa fera et acri avaritia recolligere certant; nihil pensi habere, paupertatem alienam contemnere, suam magis[*]( magis added by Gertz ; omitted by Hosius. ) quam ullum aliud vereri malum, pacem iniuriis perturbare, imbecilliores vi ac metu premere. Nam provincias spoliari et nummarium tribunal audita utrimque licitatione alteri addici non mirum, quoniam, quae emeris, vendere gentium ius est !

Sed longius nos impetus evehit provocante materia ; itaque sic finiamus, ne in nostro saeculo culpa subsidat. Hoc maiores nostri questi sunt, hoc nos querimur, hoc posteri nostri querentur, eversos mores, regnare nequitiam, in deterius res humanas et omne nefas labi. At ista eodem stant loco stabuntque, paulum dumtaxat ultra aut citra mota, ut fluctus, quos aestus accedens longius extulit, recedens interiore litorum vestigio tenuit.