De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Nemo haec ita interpretetur, tamquam reducam liberalitatem et frenis artioribus reprimam ; illa vero, in quantum libet, exeat, sed eat, non erret. Licet ita largiri, ut unusquisque, etiam si cum multis accepit,

in populo se esse non putet.

Nemo non habeat aliquam familiarem notam, per quam speret se propius admissum. Dicat : " Accepi idem, quod ille, sed ultro. Accepi, quod ille, sed ego intra breve tempus, cum ille diu meruisset. Sunt, qui idem habeant, sed non eisdem verbis datum, non eadem comitate tribuentis. Ille accepit, cum rogasset ; ego non rogaram. Ille accepit, sed facile redditurus, sed cuius senectus et libera orbitas magna promittebat ; mihi plus dedit, quamvis idem dederit, quia sine spe recipiendi dedit."

Quemadmodum meretrix ita inter multos se dividet, ut nemo non aliquod signum familiaris animi ferat, ita, qui beneficia sua amabilia esse vult, excogitet, quomodo et multi obligentur et tamen singuli habeant aliquid, quo se ceteris praeferant.

Ego vero beneficiis non obicio moras ; quo plura maioraque fuerint, plus adferent laudis. At sit iudicium ; neque enim cordi esse cuiquam possunt forte ac temere data.