De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Non est autem, quod tardiores faciat ad bene merendum turba ingratorum. Nam primum, ut dixi, nos illam augemus ; deinde ne deos quidem immortales ab hac tam effusa nec cessante benignitate[*]( nec cessante benignitate corrected by Lipsius: necessitate O. ) sacrilegi neclegentesque eorum deterrent. Utuntur natura sua et cuncta interque illa ipsos munerum suorum malos interpretes iuvant. Hos sequamur duces, quantum humana imbecillitas patitur ; demus beneficia, non feneremus. Dignus est decipi, qui de recipiendo cogitavit, cum daret. At male cesserit.

Et liberi et coniuges spem fefellerunt, tamen et educamus et ducimus, adeoque adversus experimenta pertinaces sumus, ut bella victi et naufragi maria repetamus. Quanto magis permanere in dandis

beneficiis decet ! Quae si quis non dat, quia non recepit, dedit, ut reciperet, bonamque ingratorum facit causam, quibus turpe est non reddere, si licet.

Quam multi indigni luce sunt ! Tamen dies oritur. Quam multi, quod nati sunt, queruntur ! Tamen natura subolem novam gignit ipsosque, qui non fuisse mallent, esse patitur.

Hoc et magni animi et boni proprium est, non fructum beneficiorum sequi, sed ipsa et post malos quoque bonum quaerere. Quid magnifici erat multis prodesse, si nemo deceperit ? Nunc est virtus dare beneficia non utique reditura, quorum a viro egregio statim fructus perceptus est.

Adeo quidem ista res fugare nos et pigriores ad rem pulcherrimam facere non debet, ut, si spes mihi praecidatur gratum hominem reperiendi, malim non recipere beneficia quam non dare, quia, qui non dat, vitium ingrati antecedit. Dicam, quod sentio. Qui beneficium non reddit, magis peccat ; qui non dat, citius.

  1. Beneficia in volgus cum largiri institueris,
  2. perdenda sunt multa, ut semel ponas bene.
In priore versu utrumque reprehendas ; nam nec in vulgum effundenda sunt, et nullius rei, minime beneficiorum, honesta largitio est ; quibus si detraxeris
iudicium, desinunt esse beneficia, in aliud quodlibet incident nomen.

Sequens sensus mirificus est, qui uno bene posito beneficio multorum amissorum damna solatur. Vide, oro te, ne hoc et verius sit et magnitudini bene facientis aptius, ut illum hortemur ad danda, etiam si nullum bene positurus est. Illud enim falsum est " perdenda sunt multa " ; nullum perit, quia, qui perdit, computaverat.

Beneficiorum simplex ratio est : tantum erogatur ; si reddet aliquid, lucrum est, si non reddet, damnum non est. Ego illud dedi, ut darem. Nemo beneficia in calendario scribit nec avarus exactor ad horam et diem appellat. Numquam illa vir bonus cogitat nisi admonitus a reddente ; alioqui in formam crediti transeunt. Turpis feneratio est beneficium expensum ferre.

Qualiscumque priorum eventus est, persevera in alios conferre; melius apud ingratos iacebunt, quos aut pudor aut occasio aut imitatio aliquando gratos poterit efficere. Ne cessaveris, opus tuum perage et partes boni viri exsequere. Alium re, alium fide, alium gratia, alium consilio, alium praeceptis salubribus adiuva.

Officia etiam ferae sentiunt, nec ullum tam immansuetum animal est, quod non cura mitiget et in amorem sui vertat. Leonum ora a magistris impune

tractantur, elephantorum feritatem usque in servile obsequium demeretur cibus ; adeo etiam, quae extra intellectum atque aestimationem beneficii posita sunt, adsiduitas tamen meriti pertinacis evincit. Ingratus est adversus unum beneficium ? Adversus alterum non erit. Duorum oblitus est ? Tertium etiam in eorum, quae exciderunt, memoriam reducet.