Octavia

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. flammisque vultus noxios coniunx petit,
  2. instat', minatur, imputat fatum mihi
  3. tumulumque nati, poscit auctorem necis,
  4. iam parce: dabitur, tempus haud longum peto.
  5. ultrix Erinys impio dignum parat
  6. letum tyranno, verbera et turpem fugam
  7. poenasque quis et Tantali vincat sitim,
  8. dirum laborem Sisyphi, Tityi alitem
  9. Ixionisque membra rapientem rotam.
  10. licet extruat marmoribus atque auro tegat
  11. superbus aulam, limen armatae ducis
  12. servent cohortes, mittat immensas opes
  13. exhaustus orbis, supplices dextram petant
  14. Parthi cruentam, regna divitias ferant:
  15. veniet dies tempusque quo reddat sui3
  16. animam nocentem sceleribus, iugulum hostibus
  17. desertus ac destructus et cunctis egens.
  18. heu, quo labor, quo vota ceciderant mea?
  19. quo te furor provexit attonitum tuus
  20. et fata, nate, cedat ut tantis malis