Octavia
Seneca, Lucius Annaeus
Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- post fata ducis, cuius stirpem
- prodimus aegro suadente metu.
- vera priorum virtus quondam
- Romana fuit verumque genus
- Martis in illis sanguisque viris,
- illi reges hac expulerunt
- urbe superbos
- ultique tuos sunt bene manes,
- virgo, dextra caesa parentis
- ne servitium paterere grave et
- improba ferret praemia victrix
- dira libido.
- te quoque bellum triste secutum est,
- mactata tua miseranda manu,
- nata Lucreti,