Octavia

Seneca, Lucius Annaeus

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. qua tranquillus gaudeat orbis
  2. servetque decus Roma aeternum,
  3. fratris thalamos sortita tenet
  4. maxima Iuno;
  5. soror Augusti sociata toris
  6. cur a patria pellitur aula?
  7. sancta quid illi prodest pietas
  8. divusque pater,
  9. quid virginitas castusque pudor?
  10. nos quoque nostri sumus immemores
  11. post fata ducis, cuius stirpem
  12. prodimus aegro suadente metu.
  13. vera priorum virtus quondam
  14. Romana fuit verumque genus
  15. Martis in illis sanguisque viris,
  16. illi reges hac expulerunt
  17. urbe superbos
  18. ultique tuos sunt bene manes,
  19. virgo, dextra caesa parentis
  20. ne servitium paterere grave et