Octavia

Seneca, Lucius Annaeus

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. Vis magna populi est.
Oct.
  1. Principis maior tamen.
Nvtr.
  1. Respiciet ipse coniugem,
Oct.
  1. Paelex vetat.
Nvtr.
  1. Invisa cunctis nempe.
Oct.
  1. Sed cara est viro.
Nvtr.
  1. Nondum uxor est.
Oct.
  1. Iam fiet, et genetrix simul.
Nvtr.
  1. Iuvenilis ardor impetu primo furit,
  2. languescit idem facile nec durat diu
  3. in Venere turpi, ceu levis flammae vapor:
  4. amor perennis coniugis castae manet.
  5. violare prima quae toros ausa est tuos
  6. animumque domini famula possedit diu,
  7. iam metuit eadem—
Oct.
  1. Nempe praelatum sibi.
Nvtr.
  1. Subiecta et humilis, atque monumenta extruit
  2. quibus timorem fassa testatur suum.
  3. et hanc levis fallaxque destituet deus
  4. volucer Cupido: «it licet forma eminens.