Hercules Oetaeus

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. Nemo nocens sibi ipse poenas inrogat.
Hyl.
  1. Multis remissa est vita quorum error nocens,
  2. non dextra fuerat, fata quis damnat sua?
Dei.
  1. Quicumque fata" iniqua sortitus fuit.
Hyl.
  1. Hic ipse Megaram nempe confixam suis
  2. stravit sagittis atque natorum indolem
  3. Lernaea figens tela furibunda manu;
  4. ter parricida factus ignovit tamen
  5. sibi. non furori: fonte Cinyphio scelus
  6. sub axe Libyco tersit et dextram abluit.