Hercules Oetaeus
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- per hunc timorem: quicquid arcani apparo
- penitus recondas et fide tacita premas.
p.338
- Quid istud est quod esse secretum petis?
- Non tela sunt, non arma, non ignis minax.
- Praestare fateor posse me tacitam fidem,
- si scelere careat: interim scelus est fides.
- Circumspice agedum, ne quis arcana occupet,
- partemque in omnem vultus inquirens eat.
- En locus ab omni tutus arbitrio vacat.
- Est in remoto regiae sedis loco