Hercules Oetaeus

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. hic pax cruento rege prostrato data est:
  2. ubi enim negata est? quod tibi infelix anus
  3. quaeram sepulchrum? de tuis totus rogis
  4. contendat orbis, reliquias magni Herculis
  5. quis populus aut quae templa, quae gentes rogant?
  6. quis, quis petit, quis poscit Alcmenes onus?
  7. quae tibi sepulchra, nate, quis tumulus sat est?
  8. hic totus orbis famae erit titulus tibi.
  9. quid, anime, trepidas? Herculis cineres tenes;
  10. complectere ossa: reliquiae auxilium dabunt,