Hercules Oetaeus
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- Esse iam flammas nihil
- ostendit ille. quid sub hoc mundo Hercules
- immune vinci liquit? en domita omnia.
- Inter vapores quis fuit forti locus?
- Quod unum in orbe vicerat nondum malum,
- et flamma victa est; haec quoque accessit feris:
- inter labores ignis Herculeos abit.
- Edissere agedum, flamma quo victa est modo?
- Vt omnis Oeten maesta corripuit manus,
- huic fagus umbras perdit et toto iacet