Hercules Oetaeus

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. atque Haemus et qui Thracios fluctus Athos
  2. frangit Iovisque fulmen excipiens Mimas:
  3. non ipse si in me, mater, hic mundus ruat
  4. superque nostros flagret incensus toros
  5. Phoebeus axis, degener mentem Herculis
  6. clamor domaret; mille decurrant ferae
  7. pariterque Iacerent, hinc feris clangoribus
  8. aetheria me Stymphalis, hinc taurus minax
  9. cervice tota pulset et quicquid fuit
  10. solum quoque ingens; surgat hinc illinc nemus