Hercules Oetaeus

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. nunc nostra superest, mortis auferre impetum.
  2. o misera pietas: si mori matrem vetas,
  3. patri es scelestus; si mori pateris, tamen
  4. in matre peccas— urget hinc illinc scelus.
  5. inhibenda tamen est, verum ut eripiam scelus.
p.358
Chorus
  1. Verum est quod cecinit sacer
  2. Thressae sub Rhodopes iugis
  3. aptans Pieriam chelyn
  4. Orpheus Calliopae genus,
  5. aeternum fieri nihil.