Thyestes
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- in scelera redeant, sintque tam invisi omnibus,
- quam sibi; nihil sit ira quod vetitum putet:
- fratrem expavescat frater et gnatum parens
- gnatusque patrem, liberi pereant male,
- peius tamen nascantur; immineat viro
- infesta coniunx, bella trans pontum vehant,-