Agamemnon
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- dat ille veniam facile cui venia est opus.
- Itane est? pacisci mutuam veniam licet?
- ignota tibi sunt iura regnorum aut nova?
- nobis maligni iudices, aequi sibi
- id esse regni maximum pignus putant,
- si quicquid aliis non licet solis licet.
- Ignovit Helenae: iuncta Menelao redit
- quae Europam et Asiam paribus afflixit malis.
- Sed nulla Atriden Venere furtiva abstulit
- nec cepit animum coniugi obstrictum suae.
- iam crimen ille quaerit et causas parat.
- nil esse crede turpe commissum tibi:
- quid honesta prodest vita, flagitio vacans?
- ubi dominus odit fit nocens, non quaeritur.
- Spartamne repetes spreta et Eurotan tuum
- patriasque sedes profuga? non dant exitum
- repudia regum, spe metus falsa levas.
- Delicta novit nemo nisi fidus mea.