Agamemnon

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. dat ille veniam facile cui venia est opus.
Aeg.
  1. Itane est? pacisci mutuam veniam licet?
  2. ignota tibi sunt iura regnorum aut nova?
  3. nobis maligni iudices, aequi sibi
  4. id esse regni maximum pignus putant,
  5. si quicquid aliis non licet solis licet.
Clyt.
  1. Ignovit Helenae: iuncta Menelao redit
  2. quae Europam et Asiam paribus afflixit malis.
Aeg.
  1. Sed nulla Atriden Venere furtiva abstulit
  2. nec cepit animum coniugi obstrictum suae.
  3. iam crimen ille quaerit et causas parat.
  4. nil esse crede turpe commissum tibi:
  5. quid honesta prodest vita, flagitio vacans?
  6. ubi dominus odit fit nocens, non quaeritur.