Agamemnon

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. quem paenitet peccasse paene est innocens.
Aeg.
  1. Quo raperis amens? credis aut speras tibi
  2. Agamemnonis fidele coniugium? ut nihil
  3. subesset animo quod graves faceret metus:
  4. tamen superba et impotens flatu nimis
  5. Fortuna magno spiritus tumidos daret.
  6. gravis ille sociis stante adhuc Troia fuit:
  7. quid rere ad animum suapte natura trucem