Agamemnon
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- Amor iugalis vincit ac flectit retro:
- referamur illuc, unde non decuit prius
- abire; sed nunc casta repetatur fides,
- nam sera numquam est ad bonos mores via:
- quem paenitet peccasse paene est innocens.
- Quo raperis amens? credis aut speras tibi
- Agamemnonis fidele coniugium? ut nihil
- subesset animo quod graves faceret metus:
- tamen superba et impotens flatu nimis
- Fortuna magno spiritus tumidos daret.
- gravis ille sociis stante adhuc Troia fuit:
- quid rere ad animum suapte natura trucem
- Troiam addidisse? rex Mycenarum fuit,
- veniet tyrannus: prospera animos efferant.