Oedipus
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- vox est nec usquam territi resonant greges:
- immugit aris ignis et trepidant foci.
- Quid ista sacri signa terrifici ferant
- exprome: voces aure non timida hauriam.
- solent extrema facere securos mala.
- His invidebis quibus opem quaeris malis.
- Memora quod unum scire caelicolae volunt,
- contaminarit rege quis caeso manus.
- Nec alta caeli quae levi pinna secant
- nec fibra vivis rapta pectoribus potest
- ciere nomen; alia temptanda est via: