Oedipus
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- Quid fari queam
- inter tumultus mentis attonitae vagus?
- quidnam loquar? sunt dira, sed in alto mala;
- solet ira certis numinum ostendi notis:
- quid istud est quod esse prolatum volunt
- iterumque nolunt et truces iras tegunt?
- pudet deos nescio quid. huc propere admove
- et sparge salsa colla taurorum mola.
- placidone vultu sacra et admotas manus
- patiuntur?
- Altum taurus attollens caput