Phaedra

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. lascivae nemorum deae
  2. Panas quae Dryades montivagos petunt,
  3. aut te stellifero despiciens polo
  4. sidus post veteres Arcadas editum
  5. currus non poterit flectere candidos.
  6. et nuper rubuit, nullaque lucidis
  7. nubes sordidior vultibus obstitit:
  8. at nos solliciti numine turbido,
  9. tractari! Thessalicis carminibus rati,
  10. tinnitus dedimus: tu fueras labor
  11. et tu causa morae, te dea noctium
  12. dum spectat celeres sustinuit vias.
  13. Vexent hanc faciem frigora parcius,
  14. haec solem facies rarius appetat:
  15. lucebit Pario marmore clarius,
  16. quam grata est facies torva viriliter
  17. et pondus veteris triste supercili!
  18. Phoebo colla licet splendida compares:
  19. illum caesaries nescia colligi
  20. perfundens umeros ornat et integit;