Phaedra

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. Caucasus ingens Plirygiurnque nemus
  2. matris Cybeles: metuens caelo
  3. Iuppiter alto vicina petit;
  4. non capit umquam magnos motus
  5. humilis tecti plebeia domus.
  6. circa regna tonat
  7. Volat ambiguis mobilis alis
  8. hora, nec ulli praestat velox
  9. Fortuna fidem,
  10. hic qui clari --- sidera mundi
  11. nitidumque diem morte relicta.
  12. luget maestos tristis reditus
  13. ipsoque magis flebile Averno
  14. sedis patriae videt hospitium.
  15. Pallas Actaeae veneranda genti,
  16. quod tuus caelum superosque Theseus
  17. spectat et fugit Stygias paludes,
  18. casta nil debes patruo rapaci:
  19. constat inferno numerus tyranno.
  20. Quae vox ab altis flebilis tectis sonat