Medea

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. hic saeva serpens corpus immensum trahit
  2. trifidamque linguam exertat et quaerit quibus
  3. mortifera veniat: carmine audito stupet
  4. tumidumque nodis corpus aggestis plicat
  5. cogitque in orbεs. 'parva sunt' inquit 'mala
  6. et vile telum est. ima quod tellus creat:
  7. caelo petam venena, iam iam tempus est
  8. aliquid movere fraude vulgari altius.