Phoenissae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. petendo patriam perdis? ut fiat tua,.
  2. vis esse nullam? quin tuae causae nocet
  3. ipsum hoc quod armis uris infestis solum
  4. segetesque adultas sternis et totos fugam
  5. edis per agros: nemo sic vastat sua;
  6. quae corripi igne. quae meti gladio iubes
  7. aliena credis, rex sit ex vobis uter,
  8. manente regno quaerite, haec telis petis
  9. flammisque tecta? poteris has Amphionis
  10. quassare moles? nulla quas struxit manus
  11. stridente tardum machina ducens onus,