Phoenissae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- pretium tui durumque, sed matri placet.
- hinc modo recedant arma, dum nullum nefas
- Mars saevus audet: hoc quoque est magnum nefas.
- tam prope fuisse, stupeo et exsanguis tremo,
- cum stare fratres hinc et hinc video duos
- sceleris sub ictu. membra quassantur metu:
- quam paene mater maius aspexi nefas.
- quam quod miser videre non potuit pater.
- licet timore facinoris tanti vacem
- videamque iam nil tale, sum infelix tamen
- quod paene vidi. per decem mensum graves