Phoenissae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. te coge poenas: facinus ignotum efferum
  2. inusitatum effare quod populi horreant,
  3. quod esse factum nulla non aetas neget,
  4. quod parricidam pudeat: in patrios toros
  5. tuli paterno sanguine aspersas manus
  6. scelerisque pretium maius accepi scelus.
  7. leve est paternum facinus: in thalamos meos
  8. deducta mater, ne parum sceleris foret,
  9. fecunda: nullum crimen hoc maius potest
  10. natura ferre, si quod etiamnum est tamen,
  11. qui facere possent dedimus, abieci necis '