Phoenissae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. qui concupivit, cuius haut ultra mala
  2. exire possunt, in loco tuto est situs.
  3. quis iam deorum, velle fac, quicquam potest
  4. malis tuis adicere? iam nec tu potes
  5. nisi hoc, ut esse te putes dignum nece—
  6. non es nec ulla pectus hoc culpa attigit.
  7. et hoc magis te, genitor, insontem voca.
  8. quod innocens es dis quoque invitis, quid est
  9. quod te efferant, quod novos suffixerit
  10. stimulos dolori? quid te in infernas agit
  11. sedes, quid ex his pellit? ut careas die?