Troades Furens

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. sed fessus ac deiectus et fletu gravis
  2. similisque maesto, squalida obtectus coma.
  3. iuvat tamen vidisse; tum quassans caput:
  4. 'dispelle somnos' inquit---et natum eripe,
  5. o fida coniunx: lateat, haec una est salus.
  6. omitte fletus— Troia quod cecidit gemis?
  7. utinam iaceret tota. festina, amove
  8. quocumque nostrae parvulam stirpem domus.'
  9. mihi gelidus horror ac tremor somnum expulit,
  10. oculosque nunc huc pavida, nunc illuc ferens
  11. oblita nati misera quaesivi Hectorem:
  12. fallax per ipsos umbra complexus abit.
  13. O nate, magni certa progenies patris,
  14. spes una Phrygibus, unica adflictae domus,
  15. veterisque suboles sanguinis nimium inclita
  16. nimiumque patri similis: hos vultus meus
  17. habebat Hector, talis incessu fuit
  18. habituque talis, sic tulit fortes manus,
  19. Sic celsus umeris, fronte sic torva minax
  20. cervice fusam dissipans iacta comam—