Troades Furens

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. minasque tumidi lentus Aeacidae tuli:
  2. quo plura possis, plura patienter feras.
  3. Quid caede dira nobiles clari ducis
  4. aspergis umbras? noscere hoc primum decet,
  5. quid facere victor debeat, victus pati.
  6. violenta nemo imperia continuit diu,
  7. moderata durant: quoque Fortuna altius
  8. evexit ac levavit humanas opes,
  9. hoc se magis supprimere felicem decet
  10. variosque casus tremere metuentem deos
  11. nimium faventes. magna momento obrui
  12. vincendo didici. Troia nos tumidos facit
  13. nimium ac feroces? stamus hoc Danai loco,
  14. unde illa cecidit, fateor, aliquando impotens
  15. regno ac superbus altius memet tuli;
  16. sed fregit illos spiritus haec quae dare
  17. potuisset aliis causa, Fortunae favor,
  18. tu me superbum, Priame, tu timidum facis.
  19. ego esse quicquam sceptra nisi vano putem
  20. fulgore tectum nomen et falso comam