Troades Furens

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. tumuloque tradet?
Nvnt.
  1. Quos enim praeceps locus
  2. reliquit artus? ossa disiecta et gravi
  3. elisa casu; signa clari corporis,
  4. et ora et illas nobiles patris notas,
  5. confudit imam pondus ad terram datum;
  6. soluta cervix silicis impulsu, caput,
  7. raptum cerebro penitus expresso— iacet
  8. deforme corpus,
Andr.
  1. Sic quoque est similis patri.
Nvnt.
  1. Praeceps ut altis cecidit e muris puer
  2. flevitque Achivum turba quod fecit nefas,