Suasoriae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Proscriptus est ille qui tuam sententiam secutus est: tota tabula tuae morti proluditur; alter fratrem proscribi, alter auunculum patitur: quid habes spei? ut Cicero periret tot parricidia facta sunt. Repetas tecum tot patrocinia, tot clientelas et maximum beneficiorum tuorum, rempublicam ipsam: iam intelleges Ciceronem in mortem cogi posse, in preces non posse. ARGENTARII. Explicantur triumuiralis regni delicata conuiuia et popina tributo gentium instruitur; ipse uino et somno marcidus deficientes oculos ad capita proscriptorum
etiamsi impetrare uitam ab Antonio potes, non est tanti rogare; deinde: impetrare non potes. In priore illa parte posuit turpe esse cuilibet Romano, nedum Ciceroni, uitam rogare: hoc loco omnium qui ultro mortem adprehendissent exempla posuit. deinde:
ALBVCIVS aliter diuisit: primam partem fecit moriendum esse Ciceroni, etiamsi nemo proscriberet eum: hic insectatio temporum fuit. Deinde: moriendum esse illi sua sponte, quom moriendum esset etiamsi mori noluisset: graues odiorum causas esse; maximam causam proscriptionis ipsum esse Ciceronem. Et solus de declamatoribus temptauit dicere non unum illi esse Antonium infestum. hoc loco dixit illam sententiam: si cui ex triumuiris non es inuisus, grauis es. et illam sententiam quae ualde excepta est:
roga, Cicero, exora unum, ut tribus seruias. CESTIVS sic diuisit: mori tibi utile est, honestum est, necesse est, ut liber et inlibatae dignitatis consummes uitam. hic illam sententiam dixit audacem: ut numereris cum Catone qui seruire ne Antonio quidem nondum domino potuit. MARCELLVS hunc sensum de Catone melius: usque eone omnia cum fortuna populi Romani conuersa sunt, ut aliquis deliberet, utrum satius sit uiuere cum Antonio, an mori cum Catone? Sed ad diuisionem CESTI reuertamur. Dixit utile esse, ne etiam cruciatus corporis pateretur:
VARIVS GEMINVS sic diuisit: hortarer te, si nunc alterutrum utique faciendum esset, aut moriendum aut rogandum, ut morereris potius quam rogares; et omnia conplexus est quae a ceteris dicta erant. Addidit et tertium: adhortatus est illum ad fugam. illic esse M. Brutum, illic C. Cassium, illic Sex. Pompeium. et adiecit illam sententiam quam Cassius Seuerus unice mirabatur: qui deficimus? et respublica suos triumuiros habet. Deinde etiam quas petere posset regiones percucurrit: Siciliam dixit uindicatam esse ab illo, Ciliciam a proconsule egregie administratam, familiares studiis eius et Achaiam et Asiam, Deiotari regnum obligatum beneficiis, Aegyptum et habere beneficii memoriam et agere perfidiae paenitentiam. sed maxime illum in Asiam et in Macedoniam hortatus est in Cassi et in Bruti castra. Itaque CASSIVS SEVERVS aiebat alios declamasse, Varium Geminum uiuum consilium dedisse.
Alteram partem pauci declamauerunt. nemo ausus est Ciceronem ad deprecandum Antonium hortari, bene de Ciceronis animo iudicauerunt. GEMINVS VARIVS declamauit alteram quoque partem et ait: spero me Ciceroni meo persuasurum ut uelit uiuere. quod grandia loquitur et dicit: [*](Cic. in Cat. IV 2, 3)
Diuisit sic ut diceret non turpiter rogaturum, non frustra rogaturum. In priore parte illud posuit, non esse turpe ciuem uictorem rogari a uicto.