Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

ARGENTARIVS his duobus contentus fuit: aut non uenturum Xerxen, aut non esse metuendum si uenerit. his solis institit, et illud dixit quod exceptum est: “tollite,” inquit, “tropaea.” si uicisti, quid erubescis? si uictus es, quid imperas? Locum mouit non inutiliter: iudicare quidem se neque Xerxen neque iam quemquam Persarum ausurum in Graeciam effundi; sed eo magis tropaea ipsis tuenda, si quis umquam illinc uenturus hostis esset, ut conspectu tropaeorum animi militum accenderentur, hostium frangerentur.

BLANDVS dixit: repleat ipse prius Atho et maria in antiquam faciem reducat. apparere uult posteris quemadmodum uenerit: appareat quemadmodum redierit. TRIARIVS omni dimissa diuisione tantum exultauit quod Xerxen audiret uenire: adesse ipsis nouam uictoriam, noua tropaea. SILO POMPEIVS uenusto genere sententiae usus est: “enisi tollitis,” inquit, “tropaea, ego ueniam.” hoc ait Xerses: nisi haec tropaea tollitis, alia ponetis.

Alteram partem solus GALLIO declamauit et hortauit ad tollenda tropaea; dixit gloriae nihil detrahi: mansuram enim memoriam uictoriae quae perpetua esset; ipsa tropaea et tempestatibus et aetate

b.27
consumi; bellum suscipiendum fuisse pro libertate, pro coniugibus, pro liberis: pro re superuacua et nihil nocitura si defieret non esse suscipiendum. Hic dixit utique uenturum Xerxen et descripsit aduersus ipsos deos tumentem; deinde habere illum magnas uires: neque omnes
p.34
illum copias in Graeciam perduxisse nec omnes in Graecia perdidisse; timendam esse fortunae uarietatem; exhaustas esse Graeciae uires nec posse iam pati alterum bellum: illi esse inmensam multitudinem hominum. Hoc loco disertissimam sententiam dixit quae uel in oratione uel in historia ponatur: diutius illi perire possunt quam nos uincere.

Q. HATERIVS. Sciant posteri potuisse Antonio seruire rempublicam, non potuisse Ciceronem. Laudandus erit tibi Antonius: in hac causa etiam Ciceronem uerba deficient. Crede mihi, quam diligenter te custodieris faciet tamen Antonius quod Cicero tacere non possit. Si intellegis, Cicero, non dicit “roga ut uiuas,” sed “roga ut seruias.” Quemadmodum autem hunc senatum intrare poteris, exhaustum crudeliter, repletum turpiter? intrare autem tu senatum uoles in quo non Cn. Pompeium uisurus es, non M. Catonem, non Lucullos, non Hortensium, non Lentulum atque Marcellum, non tuos, inquam, consules Hirtium ac Pansam? Cicero, quid in alieno saeculo tibi? iam nostra peracta sunt.

M. Cato solus maximum uiuendi moriendique exemplum mori maluit quam rogare — nec erat Antonium rogaturus — et illas usque ad ultimum diem puras a ciuili sanguine manus in pectus sacerrimum armauit.

p.35
Scipio cum gladium penitus abdidisset, quaerentibus qui in nauem transiuerant militibus imperatorem “imperator,”
b.28
inquit, “bene se habet.” uictus uocem uictoris emisit. “Vetat,” inquit, “Milo rogari iudices:” i nunc et Antonium roga. PORCI LATRONIS.