Suasoriae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
At Vergilius haec quanto et simplicius et beatius dixit:
Luna reuertentes cum primum colligit ignes, Si nigrum obscuro comprenderit aere cornu, Maximus agricolis pelagoque parabitur imber.Verg. G. 427-429 Et rursus: Si---
Pura nec obtunsis per caelum cornibus ibit.Verg. G. 432 Solebat autem FVSCVS ex Vergilio multa trahere, ut Maecenati imputaret: toties enim pro beneficio narrabat in aliqua se Vergiliana descriptione placuisse; sicut in hac ipsa suasoria dixit: “cur iste inter eius ministerium placuit? cur hoc os deus elegit? cur hoc sortitur potissimum Pythius” — quo tantum non impie aiebat se imitatum esse Vergilianum [*](Verg. Mcl. III 59?) “plena deo?”
Solet autem Gallio noster hoc aptissime ponere. Memini una nos ab auditione NICETIS ad Messalam uenisse. Nicetes suo impetu ualde Graecis placuerat. quaerebat a Gallione Messala, quid illi uisus esset Nicetes ? Gallio ait: “plena deo.” quotiens audierat aliquem ex his
Apud Caesarem cum mentio esset de ingenio Hateri consuetudine prolapsus dixit: “et ille erat plena deo.” quaerenti deinde quid hoc esse uellet uersum Vergilii retulit et quomodo hoc semel sibi apud Messalam excidisset et nunquam non postea potuisset excidere. Tiberius ipse Theodoreus offendebatur Nicetis ingenio, itaque delectatus est fabula Gallionis: hoc autem dicebat Gallio Nasoni suo ualde placuisse; itaque fecisse illum quod in multis aliis uersibus
feror huc illuc, ut plena deo.Iam si uultis ad FVSCVM reuertar et descriptionibus eius uos statim satiabo ac potissimum eis quas in uerisimilitudinis tractatione posuit, cum diceret omnino non concessam futurorum scientiam.
ARELLI FVSCI. Quis est qui futurorum scientiam sibi uindicet? nouae oportet sortis is sit qui iubente deo canat, non eodem contentus utero quo inprudentes nascimur: quandam imaginem dei praeferat qui iussa exhibeat dei. Sic est; tantum enim regem tantique rectorem orbis in metum cogit. Magnus iste et supra humanae sortis habitum sit cui liceat terrere Alexandrum: ponat iste suos inter sidera patres et originem caelo trahat, agnoscat suum uatem deus; non eodem uitae fine, aetate magna, extra omnem fatorum necessitatem caput sit quod gentibus futura praecipiat. Si uera sunt ista, quid ita non huic studio seruit omnis aetas? cur non ab infantia rerum naturam deosque qua licet uisimus, cum pateant nobis sidera et interesse numinibus liceat ? quid ita inutili desudamus facundia aut periculosis atteritur armis manus ? an melius alio pignore quam futuri scientia ingenia surrexerint?
Qui uero in media se, ut praedicant, fatorum misere pignora natales inquirunt et primam aeui horam omnium annorum habent nuntiam, quo ierint motu sidera, in quas discucurrerint partes, contrane
Futura nuntiant: plerosque dixere uicturos, at nihil metuentis oppressit dies; aliis dedere finem propinquum; at illi superfuere agentes inutilis animas; felices nascentibus annos spoponderunt, at fortuna in omnem properauit iniuriam. incertae enim sortis uiuimus: unicuique ista pro ingenio finguntur, non ex fide scientiae. Erit aliquis orbe toto locus qui te uictorem non uiderit? Babylon ei cluditur cui patuit Oceanus.
DIVISIO. In hac suasoria nihil aliud tractasse FVSCVM scio quam easdem quas supra retuli quaestiones ad scientiam futuri pertinentis. Illud quod nos delectauit praeterire non possum. Declamitauerat FVSCVS ARELLIVS controuersiam de illa quae postquam ter mortuos pepererat somniasse se dixit, ut in luco pareret. Valde in uos contumeliosus fuero, si totam controuersiam quam ego intellego me dicere ---cum FVSCVS declamaret et a parte aui non agnoscentis puerum tractaret locum contra
Scilicet is superis labor est, ea cura quietos Sollicitat.Aen. A. 4.379 Auditor FVSCI quidam cuius pudori parco, cum hanc suasoriam de Alexandro ante Fuscum diceret, putabat aeque belle poni eundem uersum et dixit:
Scilicet is superis labor est, ea cura quietos Sollicitat.FVSCVS illi ait: si hoc dixisses audiente Alexandro, scisses apud Vergilium et illum uersum esse:
capulo tenus abdidit ensem.Aen. A. 2.553 Et quia soletis mihi molesti esse de FVSCO, quid fuerit, quare nemo uideretur dixisse cultius, ingeram uobis Fuscinas explicationes. Dicebat autem suasorias libentissime et frequentius Graecas quam Latinas. HYBREAS in hac suasoria dixit: oi(=on e)/sxen h( *babulw\n ma/ntin o)xu/rwma.